monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVI <<<     >>> in Psalmum CXXXVIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVII

1 Ipsi David.
2 Quamvis superioribus titulis dixerimus David significare manu fortem atque desiderabilem, quod Domino Salvatori proprie convenire probatum est, tamen hic Christum evidentius indicavit, quando istud pronomen apposuit. Ipsi enim reverentius pronuntiandum est, quasi Altissimo, quasi Omnipotenti, quasi coelesti Regi. Et tunc David iste iungendus est, quod vocabulum non ex deitate sumitur, sed per assumptae carnis originem venire monstratur. Ipse tamen Verbum incarnatum, unus est Dominus Christus, ad quem psalmi istius refertur universa confessio.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum quidem psalmum populus catholicus loquitur, qui est collectus de universo orbe terrarum. Prima narratione beneficia Domini sibi attributa collaudat, postulans in futuris patientiam, ut adversa mundi eius possit munere sustinere. Secunda deprecatur ut reges terrae Dominum confiteantur excelsum, quoniam in omnibus maiestatis suae miracula dignatur ostendere: orans ne peccatores conversos despiciat, quos creare dignatus est.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam exaudisti omnia verba oris mei; et in conspectu angelorum psallam tibi. Quam valida atque plenissima sit ista confessio, totius cordis adunatione monstratur. Nam cum dicitur, in toto corde meo, nulla pars occupata in saeculi huius ambitione relinquitur, sed universum et solidum Creatoris tantum, ut dignum est, laudibus applicatur. Cor significat mentis arcanum, unde taciti clamamus ad Dominum, et preces nostrae multo efficacius audiuntur, quam si magnis clamoribus personemus. Sive enim vox aerem verberet, inde cantandum est; sive lingua taceat, inde clamandum est. Illud enim libenter audit Dominus, quod ad suam imaginem et similitudinem in nobis cognoscitur operatus. Sequitur, Quoniam exaudisti omnia verba oris mei. Ad ostendendam Domini pietatem Psalmistae usus est, prius sanctos viros auditos dicere, et eos postea divina praeconia personare. Quod etiam nunc fideli populo iudicat applicandum, sicut et in centesimo decimo septimo psalmo dictum est: Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me [Psal. CXVII, 21]. Sed considera meritum orationis, ut omnia verba sua profiteatur audita; illa enim fuerunt vota iustorum, ut Christus Dominus adveniret, per quem eos constat augmentis ingentibus excrevisse. Merito ergo verba populi ipsius omnia probantur audita, per quem mundi redemptio cognoscitur impetrata. Addidit, et in conspectu angelorum psallam tibi. Hic psalmodiae virtus ostenditur, ut qui puro corde inter homines psallit, etiam sursum cum angelis canere videatur. Adiecit quoque, in conspectu angelorum, ut eam angeli non solum audire, verum etiam probentur intendere. Illud enim dicimus respici, quod potest serenis mentibus intueri. Sive illud tempus significat, quando populus beatorum post resurrectionem cum coelestibus creaturis laudes Domino sub communione cantabit.
7 (Vers. 2.) Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.
8 (Vers. 3.) Super misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum. Templum sanctum est Domini beatae incarnationis adventus, quem etiam nunc quotidie adorat Ecclesia, dum corpus et sanguinem ipsius inter summi mysterii sacramenta veneratur. Sed adoratio illa perfecta est, quam confessio beata comitatur; dicit enim, Super misericordiam et veritatem Domino confitendum. Misericordia est, quod sine cuiusquam meritis ad liberandum nos venire dignatus est. Veritas, quia prophetarum suorum promissa complevit. Ista enim qui puro corde confitetur, revera templum eius adorasse cognoscitur. Addidit, quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum, ut ostenderetur hic populus et de universis mundi partibus esse collectus; cum superius singulariter fuerit locutus, nunc pluraliter posuit, super nos, quia sicut omnium sanctorum una vox est, ita et fidelis populi sunt verba multorum. Nam et inferius iterum redeunt ad numerum singularem, quod in declarando mysterio pluraliter positum debemus advertere. Magnificatum est enim super nos nomen Domini, cum nobis culturae ipsius virtus innotuit. Omnia enim saecula designat, cum et in sanctis Patribus nostris nomen eius magnificatum est; et maxime temporibus Christianis, quando frons nostra sacri chrismatis unctione signata est. Et intende quia duos versus simul posuimus pro contextione verborum, ut una complexio contineret quos unus sensus amplectitur.
9 (Vers. 4.) In quacunque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in animam meam virtutem multam. Dies hic significatur lucida sinceraque petitio, quam non cupiditas nubilat, non avaritia ulla confundit; sed de illo Sole radiat, qui omnes caligines mortalitatis emendat [ed., emundat]. In talibus ergo petitionibus devotus se populus precatur audiri, quatenus virtute Domini completus, persecutorum evadere mereatur insidias. Nam si ad litteram velis accipere, nunquid nobis tempore noctis orandum non est, maxime cum tunc diabolicis fraudibus impetamur? Fideli autem Christiano semper est dies, cum splendidis ac claris supplicationibus contendit audiri. Sed cum dicit: Multiplicabis in animam meam virtutem multam, passurum se ostendit innumera, contra quae tam multiplicia postulavit auxilia.
10 (Vers. 5.) Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quoniam audierunt omnia verba oris tui. Venit ad secundam partem, in qua deprecatur populus beatorum ut reges terrarum in humilitate Domino confiteantur, quoniam illi omnis superbia probatur exosa. Reges terrae sunt qui corporibus suis Divinitatis munere dominantur. Nam ille rex vere non dicitur, qui vitiis servire monstratur. Quod vero addidit, omnes, specialiter religiosos ac moderatos viros designat, quando multos reges gentium videmus aut vitiis feralibus subdi, aut prava religione maculari. Addidit, quoniam audierunt omnia verba oris tui. Dicit qui reges debeant Domino confiteri, scilicet qui verba eius audire meruerunt. Audire enim ad illos pertinet qui obedientes esse noscuntur: quoniam illos audiisse non dicimus, quos contumaces sacris iussionibus approbamus. Et considera quia se non videtur sine magno malo a devotione subducere, qui gloriam potuit eius praedicationis audire. Intelligant ergo Iudaei quanto reatu teneantur obnoxii, cuius verba non mente capere, sed tantum auribus audire maluerunt.
11 (Vers. 6.) Et cantent in canticis Domino, quoniam magna est gloria Domini. Cantica Domini sunt quae superius dixit, misericordia et veritas, sicut et alibi ait: Universae viae Domini misericordia et veritas [Ps. XXIV, 10]. Ipsa ergo cantica reges praecipit cantare corporum suorum, qui pompas saeculi respuentes, ad misericordiam Domini toto se desiderio contulerunt. Subiungit, quoniam magna est gloria Domini. Gloria quippe Domini est, ut saeculum respuentes, eius laudes cantare non desinant, qui primi hominis invia deserentes, ad salutares se regulas transtulerunt.
12 (Vers. 7.) Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Superioris dicti cura secuta est. Dicit enim, cum sit Dominus excelsus, humilia respicit: ne quis subiectorum putaret non se ab excelso Domino respici, cum se cognosceret magna devotione prosterni. Non est enim similis humanae conditioni divina potentia. Hic despicitur humiliatus prostratus, quoniam spatio longo dividitur, Domino autem vicinior efficitur magnis nisibus inclinatus. Et ut hanc humilitatem in conspectu eius pretiosam esse sentires, sequitur, et alta a longe cognoscit. Alta superba significat, quae ideo a longe cognoscit, quoniam eius gratiae minime proximantur. Et ut terreret superbos, posuit, cognoscit, ne putarent dementes incognitum esse Deo quod malignis cogitationibus operantur. Quod argumentum dicitur ex contrario pulcherrima diversitate collectum. Proximantur enim illi humiles, et fiunt superbi omnino longinqui.
13 (Vers. 8.) Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Cum dicit beatus populus tribulationes suas Domini virtute superandas, ostendit in hoc saeculo fideles eius multis cladibus premi, sciens aurum ignibus esse purgandum, praemium militi post labores maximos dari, ipsam quoque fidem praemisso certamine coronandam. Nam si ad tempus persecutorum suspendatur iniquitas, diabolicis tamen iugiter tentationibus subiacetur; eoque fit ut Christianus vir, dum patriam futuram desiderat, ad gaudia dilata suspiret. Vivificatur ergo populus, dum in talibus fuerit angustiis constitutus. Vivificabis enim, laetificabis debet intelligi, quod est contrarium tribulanti: quia revera ille vivus benedicitur, qui est aeterni gaudii hilaritate complendus. Sequitur, et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. De persecutoribus dicit, qui quamvis irati multa faciant populo fideli, sed longe maiora recipiunt, divina retribuente iustitia. Nam et hi conversi gravius quam contristaverant affliguntur, et incipiunt se iuste persequi, qui prius innocentibus parcere noluerunt: qui tamen se profitentur esse salvandos, quando inter poenas persecutorum superari nulla contrarietate potuerunt. Dextera vero virtus significatur ipse Dominus Christus, qui est Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I, 24].
14 (Vers. 9.) Domine, retribues pro me; Domine, misericordia tua in aeternum: opera manuum tuarum ne despicias. Perfecta nimis et qualem fundere monemur oratio est, causam suam Domino commendare, qui novit unicuique digna rependere. Sed ut hoc non iracunde dictum, quod deprecationi videtur esse contrarium, potuisses accipere, sequitur, misericordia tua in aeternum, quam facias et illis qui nos persequuntur immaniter; ut sicut nos pro tuo nomine videntur affligere, ita et illi confessionis munere cruciari debeant ad salutem. Recipiunt enim proficuam poenam, quando et ipsi propter vitam torquentur aeternam; totumque illis hic misericorditer tribuitur, quibus haec confessionis medicina praestatur. Sequitur, opera manuum tuarum ne despicias. Expressit voluntatem, quae superius videbatur esse suspensa. Rogat pius populus pro inimicis suis, quos sibi noverat aggregandos; qui licet suo vitio pravi videantur effecti, tamen eos divina opera esse non dubium est. Nam cum petit ut in eis suam operam respiciat, exorat ut miseratus indulgeat. Ipsius enim in nobis opera bona est, sed nostra facta omnino perversa sunt. Quapropter miseretur cum suam respicit creaturam; damnat autem cum nostras operas intuetur. Breviter ergo cauteque oratum est, quod et pietatem deprecantis ostenderet, et illos convertendos esse monstraret.
15 Conclusio psalmi.
16 Intendamus quali nos praedicatione populus sanctus imbuerit, quanto instinctu pietatis oraverit. Nam ut omnem contra inimicos zelum cordis excluderet, ipsos rogavit sibi fieri socios, quos habere videbatur adversos. Sequamur sententiam piam, amemus potius affligentes. Non debemus inimicos aestimare qui prosunt; nam si aequo animo perferantur, frequenter nobis talia conferunt, qualia dulcissimi amici praestare non possunt. Isti enim saepe nos a virtute blandiendo deducunt; illi vero in eadem affligendo constituunt. Quapropter ama patientiam, et plus invenis in inimico quod diligas.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXXVI <<<     >>> in Psalmum CXXXVIII
monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137